Latin
VIII. CONCLUSIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 151
Unproofread scanNot analysed yet
donec, novo jam in scientia Naturali accenso lumine, etiam haec, ut filia haud illegitima, nonnullis apud nos radiis illustrari coepit. Etsi enim ab illo inde tempore, quo in modum agendi medicamentorum inquirere, utile duxerunt sapientiores Medici, nulli pepercerunt operae, adeo tamen ineptas &a rerum natura alienas tentarunt vias, ut nisi superes sent planiores, utique desperandum foret de tanto scientiae fulcro. Missis itaque veterum pariter ac recentiorum ab Astrologiae, Signaturae &Spagiriae fabula deductis viribus, nos modum agendi medicamentorum non fabulose, sed naturae convenienter, determinare conabimur. Quum enim omnibus in confesso sit, eum praecipue in finem Gustus Olfactusque organa animalibus concessisse Sapientissimum Creatorem, ut, tanquam tot ante ostia custodes, ingerendorum naturam examinarent, ne quid intromitteretur hospiti inimicum &noxium, cumque nec plura his addere organa Perfectissimo Auctori placuerit, haec duo omni negotio credimus sufficientissima. Quare etiam indefessus Naturae inuerpres, quem pro solidissima informatione medica aeternum veneror, C. D. Praeses Medicamentorum vires solo Sapore &Odore dijudicandas primus rite intellexit, evicit ac erudito aperuit orbi. Ut vero duplicem ingerendorum qualitatem, Sapidam nempe &Odoratam, sic duplicem in corpore machinam animadvertimus, Animalem puta &Vitalem; illam Nervosam, hanc Fibrosam, quas inter ille est nexus, ut una sine altera subsistere nequęat. Quamvis autem nulla harum laedi sine vitae dispendio, nec altera pati illaesa altera possit; modus tamen, quo laeduntur &juvantur est diversissimus: sic hominem aqua vel partu exstinctum, voJutando, fricando, ejusque pulmones inspirando, vitae quasi reddimus, dum nidore vel alia nervorum laesione delinquentem, volatilibus naso admotis &fotu olidorum, excitamus.