Latin
VIII. CONCLUSIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 153
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen nova sunt omnia, quae de graveolentibus habemus; multa, observatione satis vulgari, didicimus. Quis nescit foetida naribus admota nunquam tolerari, sed subitaneam capitis revulsionem efficere, eademque ore assumta, aegerrimè deglutiri, sed intime potius clausa pharynge risu injucundo mex exspui? Quis nescit medicamenta odore teterrima, nimia dosi ingesta, in ventriculo nauseam &vomitum, in intestinis catharsin, in arteriis sudorem, in renibus diuresin in utero menorrhagiam, abortum, alibi alios, caussari tumultus, donec expellantur; si autem virium defectu expelli nequeant, vel externe corpori applicentur, tum sopores, paralyses &sexcenta alia periculosa symptomata inducere, adeo ut a multis retro temporibus pro atrocissimis, nec immerito, reputata sint venenis? Factum hinc est, ut ingrata illa plurima, utpote summe noxia, aegrotis porrigere non auderent timidiores Medici, inprimis illi, quibus dulce expecta in symbolo erat, nescientes Toxica a medicamentis non natura, sed dosi differre. Hinc in lustrandis Practicorum maxime celebrium placitis tempus non leve terendo, heroica remedia plurima adeo infamata tibique invemi, ut non parum admirarer sententiam C. D. Praesidis, qua exclamare non dubitavit: Venena etiam teterrima caste usurpata praestantissima nobis praebere medicamina. Postquam vero ea, qua solet argumentorum perspicuitate novum dogma firmasset, dicere vix possum, quanto illud usui semper mihi fuerit in gravioribus enodandis medicinae nodis. Expositis igitur illis Graveolentium virtutibus, de quibus inter Observatores praestantissimos convenit, paucis videndum erit, quid inde colligi, &quomodo decantata imprimis Chirurgorum Repellentia inde explicari paulo luculentius queant. Jam vero cum Graveolentia raro pura, sed quemadmodum Svaveolentia, sapidis saepius mixta, protea Flora producat, adeo ut, pro Sapore diverso, acri vel amaro, diversimode agant; juvabit Graveolentium aliquas constituere Classes, quarum lema Sulinsitila, 2:da Acria, 3:a Amara complectatur; Ordines autem ab odorum fortitudine vel debilitate desumimus, prout sequentia monstrant. Classis I:ma.