# Amoenitates academicae. Vol. 5 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, PETRUS BIERCHEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/16

Quocirca optandum omnino esset, ut majora statuerentur illis operum praemia, quorum spe & emolumento excitati, & vitam & labores suos magis aequanimiter tolerarent. §. XII. Altera aeque communis morhorum taussa in corrupto illo & intercluso sub parada aëre sita est, cum heic loci quadringenti saepenumero, pluresque, quot capi possunt, homines, supra subterque ad latera, halecum instar, stipentur. Sex rerum non naturalium principem AERI locum tribuimus, utpote, quem in hanc lucem editi, primum haurimus, quoque destituti, ne momentum vitam vivere valeremus. Non candelae, quae sine aëre exstingvitur, is magis, quam nobis, est necessarius. Animantes enim omnes ita respiratione aeris sustinentur, ut loco quopiam, quem spiritui introire non datur, inclusi, mox animam ponant, postquam circumscriptus ista regione aër pulmones omnis permeaverit: eoque id magis, quo certius est, receptum semel pulmonibus aerem & emissum, si iterum in eosdem redeat, puro licet intermixtus, damna afferre. Sive ex mente physicorum, elasticitatis suae in pulmonibus jacturam is faciat, sive alio hoc fiat modo, nobis incertum, rem tamen ipsam longa jam dudum experientia comprobavit. Neque vero ignoramus, pingvem & conrreptum pestiferis exhalationibus aerem excrementorumque rancore foetidum tantum nobis officere, quantum tenuis ille purusque prodesse solet: unde etjam homines in regionibus degentes, isto impuro aëre circumfusis, pallentes fere & cachectici evadunt, febribusque, diarrhoeis, scorbuto, nostalgia &c. obnoxii.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
