Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 17
Unproofread scanNot analysed yet
Quis igitur non videt, quanta medico cuivis difficultas nascatur opem ferendi &adrepentes ejusmodi morbos antevertendi apud eos, qui tali elemento cinguntur? Quapropter, in facienda expeditione, summae fuerit necessitatis, quoquo fieri possit modo, salubrem in navibus procurare aërem. Quod ut efficerent, recentiori cumprimis aevo, omnem navigantes moverunt lapidem, sapientissimis quoque in consilium physicis advocatis. In optimis ad hunc usque diem inventis ANTLIA SUTONIS habetur, quam ideo panaceae instar expeditionibus commendavi, quo etjam consilio ii, penes quos summum est imperium, in quovis eam posthac navigio compari jusserunt. Tom. V.