Latin
MELIANTHUS &
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 170
Unproofread scanNot analysed yet
tumores calidos repellunt. Certe aut nulla est, aut pro mea ingenii hebetudine nullam intelligo. §. XXII. Progrediamur ad nostros sapidis maritatos odores; nam, quid in his conjuncta valeant, omnium meretur attentionem. Quemadmodum acria &amara, mere talia, non facile patiatur natura, sed omnes liquidorum fontes pro his diluendis aperire omnesque conatus pro pellendis intendere; sic Graveolentia acribus vel amaris mixta, utpote ingrata omniâ, multo adhuc difficilius accipit &pro malignitatis gradu citius certius respuit, nullo sibi otio relicto, antequam expurgata fuerint singula. Quod vero ex hac Olidorum familia plurima &praestantissima haheantur instrumenta purgantia, non primis modo, sed mediis quoque &ultimis dicata viis, nunc demum intelligi &exinde colligi potest, quod Graveolentia, acribus vel amaris juncta, vi sua anodyna pariter ac paregoriea, noxia illa tollant symptomata, quae acria &amara sola necessario crearent, argumento drasticorum, quae vel nihil, vel parum odoris ingrati habent, qualia sunt Hermodactylus, Gummi Gutta, Ricinus, Esula, plura, non nisi frigidissimis unquam porrigenda catharticorum heroibus. §. XXIII. Fiunt vero mixta illa Graveolentia, pro circumstantiarum ratione (*),nunc Emetica, Drastica, Cathartica &Eccoprotica; nunc Carminativa &Ructatoria; nunc Diaphoretica, Sudorifera, Diuretica, Emmenagoga &Abortiva, nunc Errhina, Siala(*) Mutata dosi &methodo adhibendi non idem exspectari debet medicamenti effectus. Hinc omnibus constat, Asarum subtilissime tritum efficere vomitum, grossiori modo pulverisatum purgare per alvum, cectione &vehiculo debilitatum excitare Sudores, Urinam, Lac, Menses, Lochia &c.