Latin
CAPUT V
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 183
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. HIEMALES. Frigora nec tantum cana concreta pruina VIRG. illis nocent: 1. PINUS silvestris. Fl. 8v. 874. (Tall, Furu) habitat per totam Sveciam, excepta Scania campe stri, a qua usque ad alpes Lapponicas adscendit. In angustiis longum integerrimumque truncum; in apricis ramosissima; in rupestribus vero &caespitosis, pygmaea ac incomta evadit arbor (*). Macram &arenosam sibi expetit Terram, debilitatur ab argillacea, aegrotat in humo atra, &emoritur in cretacea; Etsi aquam fluentem aliquando, minime vero stagnantem, fert. Floret mense Florescentiae (**). Flores feminei superiora, masculi autem, in una eademque arbore, inferiora occuparunt loca; quare etiam pollen tempore florescentiae quassata arbore, nebulose è maribus fumet, adscendat, &ad feminarum stigmata naturae consensu adproperet. Dimittit seima sequente anno, mense frondescentiae: strobili itaque legantur mense germinationis &in loco tepido supra linteum quoddam siccentur. dum (*)Hinc opinionem vulgi ortam esse existimo; nempe quad plures Species Pini, apud nos crescerent. e. g. Malmfur, Slagfur, Garfur, Myrfur och Marfur. Sed differentiam suam debent tantum solo vel loco, ubi hae Pini succrescunt. Observationes hanc rem firmant, quod si Pinus in alpibus crescit pygmaea evadit, si in paludibus, gaudet buxea duritie &cortice griseo; in apricis vix ac ne vix quidem truncum nudum unam orgyam extollit, sed ramosissimam undique expandit paniculam (**)Anui tempora sic non minus egregie, quam apte, dimensa sunt in duodecim menses. Vid. Calendar. Florae.