Latin
CAPUT VI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 189
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae etiam Fraxini arbores sunt hermaphroditae, aliae vel seminae vel masculae tantum. Reliquis nostratibus Arboribus serius folia promit, citius ea autumno dejicit, compensans vero brevius gaudium coma viridissima. Semina mense Defoliationis dimittit. Facillime seritur, nec majori negotio vivis radicibus multiplicatur. Celerrime crescit, unde quidam Carolus anglus hujus tantum plantatione, angusto licet loco, M. &X. ducatis lucrabatur, teste Evelino (*). Facile transplantari potest, apte tondetur, densaque coma evadit. Lacrymas primo vere fundit, quo tempore lacrymantes arbores tondere non licet. (**)8. ACER Plantanoides. Fl. Sv. 924. (Loͤnn) Habitat passim ad domos &in pratis, praesertim australium provinciarum; vix occurrit supra Gestriciam. Apricis &campis laetatur, arenosa quaerit, quamquam minime humum pingvidiorem contemnit, umbrosa tamen fastidit. Contaminatur saepius Mucore Erysiphe Fl. Sv. 1292. Floret mense Frondescentiae, dum &ipsa arbor frondescit. Semina dimittit mense Defoliationis; E seminibus, quae facillime oriuntur, nec non divisis radicibus propagatur. Nobilis haec arbor est ad ambulacra &sepes vivas ob tonsilitatem: minime tamen tonderi debet hieme, quo tempore lacrymas stillat, quae saccharum dant (***)Facilis transplantatu, celeriterque crescit, ac gramini umbraculum gratum praebet. URBANAE quatuor breviter adumbratae nobiliores arbores, sunt tantummodo inter nostrates, quae ad ambulacra, vel ornamenta, tam arearum &pratorum, quam hortorum seligi debent. Hippocasta(*) Amoenitat. Acad. p. 537. (**)Vide infr. Cap. X. (***)Act. Acad. Scient. Stockholm. Ann. 1749. castanum etiam his addatur, quoniam coeli nostri temperiem perfert, &jus civitatis apud nos obtinuit gramen enim promovet; umbram praebet, locum ornat decenti trunco &coma; folia ovibus, &bobus pabulum praestat.