# Amoenitates academicae. Vol. 5 191

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/191

Baccae vero a quibusdam percupide leguntur; facile seruntur, saepissime tamen ab avibus; si seratur, semina saepe per biennium in terra latent, priusquam germinant; nullo ideoque negotio malleolis & surculis, radices citius agentibus, plantatur; gramen fovet, aptissime tondetur & densa evadit. 11. CRATAEGUS Aria. Fl. Sv. 433. (Orel copiosissima in Olandia, nec infrequens in reliquis insulis, inprimis sinus Bothnici, passim etiam reperitur tam ad pagos, quam in pratis Ostro-Gothiae & Smolandiae, Uplandiae atque alibi, sed circa Gothoburgum rarissima est. Tam Sabulosis farinaceis, quam argillosis maxime delectatur locis; Colles, sicca & aprica loca quaerit, ubi ventis procellisque exposita est. Haec excelsa arbor, altero quovis anno copiosius fructum fert, altero vero longe parcius. Floret mense Florescentiae, ut baccae maturae legan tur mense Defoliationis. Plantatur facile baccis, sed semina per biennium in terra latent, nisi hominibus vel avibus primum objiciantur. Aptissime tondetur; magna & densa evadit, promovet gramen; baccae vero rusticis, pueris & gallinis sapidae sunt, quamquam nimium flatulentae. Ligni materies tenax & dura admodum est. 12. SORBUS aucuparia. Fl. Sv. 435. (Runn vel Rónti) ubique per totam patriam, in Norlandia etiam frequens; tam apricis, quam umbrosis laetatur, declivia vero & fertiliora inprimis sibi expetit loca; humida fastidit. Floret mense Florescentiae; Baccae sero maturescunt uti Ariae, haud ante pruinam & casum foliorum. Arbor minus topiaria, ideoque minus apta ad ambulacra. Phalaena caerulocephala Syst. Nat. 30. Crysomela nigra Syst. Nat, aliaque insecta hujus arboris folia consumunt, ut rami etiam passim contabescant. Taleis & vivis radicibus multiplicatur potius, quam seminibus, quae vix ab aliis, quam avibus, seruntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
