Latin
CAPUT VII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 192
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Sorbus minime ingrata est gramini, sed plantas optata umbra protegit. Pyrus in hac arbore aptissime inseri potest. 13. PYRUS Malus. Fl. Sv. 437. (Skogs-Appel) Habitat ad pagos &sepes per totum Sveciae australioris regnum, velut Corvus Pica, inprimis vero in silvaticis Scaniae pratis, ubi fertilissimum erat solum. Laetius crescit in declivibus &umbrosis locis, quam apricis &uliginosis; extra hortum saepe rustica evadit &Lichenibus canescit. Commode seminibus multiplicatur, nec majori labore vivis radicibus &surculis propagatur. Floret speciosissime mense Florescentiae, ut fructum accipiamus maturum mense Messis. Varietas arboris triplex occurrit: Fructu acidissimo Sur-Appel; Fructu amaro Best-Appel, Smolandiae alumna; &Fructu subdulci Soͤt-Appel, quae rarior est extra hortos. Harum ex fructu Cidra Anglorum exprimitur. Neque folia, nec radices gramini nocent, fructus vero silvestris gratissimus est suibus. Silvestres arbores, e varietate acida in hortos introductae, insitioni Malorum nobiliorum accommodatissimae sunt, cum ejusmodi Mali nec hiemis saevitia frangantur, nec a muribus amphibiis radices ejus rodantur, adeoque colonis magnopere commendanda. 14. PYRUS communis. Fl. Sv. 436. (WildPaͤron,) Habitat prope Stockholmiam ad Mariaeberg &alibi, nec non in Gothlandia passim, at in Scania frequentius, ibique oras silvarum plerumque occupat. Declivia &fertiliora loca eligit, humida vero respuit. Haec inculta, est spinosa arbor, quae floret paulo ante, quam Malus, sed fructum serius maVivis turat, e quo Cidram parant australiores.