Latin
CAPUT VIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 199
Unproofread scanNot analysed yet
29, caeterum, si ad ambulacra haec arbor aptatur, mares tunc prae feminis eligendi. Fragilissimis gandet ramis ad genicula, quare etiam placidum amat locum, ne a procellis frangantur majores rami. 24. SALIX alba Fl. Sv. 903. (Hwitpil) haec antecedentis germana soror, passim in Scania australi habitat, e Dania &Germania ad nostras terras delata; apertis locis inprimis delectatur; nec foliis spoliatur a Phalaena Salicis; est minus praecedente fragilis. Foret, frondescit &propagatur uti prior. Apte tondetur, paniculam fert praestantissimam, nec lente crescit. In Uplandia nunquam hanc vidi, unde an nostra frigora toleret, nihil statuo. 25. SALIX capraea Fl. Sv. 900. (Saͤlg) in tota Svecia occurrit, praesertim vero in Norlandia &Lapponia. Nulla inter Salicis species sicciorem quaerit terram, quam haec; unde aridissimos colles occupat; facile propagatur stolonibus, malleolis &vivis etiam radicibus, ut non opus forsitan sit seminibus eam multiplicare. Arbor quamquam minus pulchra ob corticem rimosum, magnae tamen est utilitatis in Oeconomiâ rurali; Paniculam fere altero tertioque quovis anno amputare licet, cujus folia sapidissima sunt pecoribus tempore hiemali. Cortex coriarius a Lapponibus habetur, eoque chirothecae praest intissimae (vulgo Klippings-Handstor dictae) praeparantur à Scanis (*). Qui mellificia apum insti(*) It. Scan. stituunt, non facile apud nos carent hac arbore, quae primo vere, antequam reliquae florent, alimentum sistunt famelicis apibus, ut ex iis &mel &ceram colligant prius, quam reliqui flores sufficiunt. SILVESTRES has arbores, Alno excepta, sedulus prudensque colonus prata, fertiliora intrare pascua nunquam sinat, ne ex prato silva fiat, qvum hae terram exsuccam reddunt, herbas subjacentes emacient, ut terra Muscis sterilissimis obducatur.