# Amoenitates academicae. Vol. 5 20

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/20

nignum simul precatus, ut liceat praetermittere ea, quae alii de eo tradiderunt, cogente partim temporis angustia, partim ut per propriam experientiam res clarior evadat; propterea enim quod alii auctores ducibus caecis usi sint, viam saepissime arduam & asperam calcarunt. NOMEN. Haec febris a Graecis HEMITRITAEAs. Hemitritaeus, a Romanis vero Semitertiana nuncupata fuit, quae nomina in libris medicorum adeo familiaria sunt, ut ne tironem, qui rudimenta medicinae tantum didicit, lateant: Neoterici etjam eum in omnibus suis systematibus nominarunt, inque numerum febrium malignarum retulerunt, nec non multas praetetea febres, quae certis annis in variis provinciis, cum nonnihil discrepantibus symptomatibus oriuntur, descripserunt, at tamen hanc eandem febrim innuisse videntur. GENUS. Medici febres hoc tempore in tres praecipue classes dispescunt, in Criticas, Phlogisticas & Exanthematicas, in quibus Hemitritaea nostra Criticis adscribitur: febres Criticae autem in continuas, intermittentes & exacerbantes dividuntur. Exacerbantes eae febres criticae vocantur, quae ex febre continua cum intermittente conflarae sunt, aut quae continue affligunt, ita ut ingravescant novosque insultus hora & diè determinata faciant, aut etjam quae, novus antequam insultus adest, ita plane remittunt, ut febrim vix sentiat aeger; quam ob caussam alii auctores eas Retermittentes dixerunt. Probe novi, maximam partem febrium continuarum ejus esse indolis, quod noctem versus exacerbentur: aegrotationis vero decursus nulla remissione manifesta interrumpitur, antequam novus insurgit insultus. Medici eam Amphimerinam nominarunt, cujus paroxysmi qualibet die redeunt: Tritaeum cujus paroxysmi alternis diebus recurrunt, & Tetartophyam, cujus accessus quarta quavis luce repetunt; his Hemitritaeum adjunxerunt, sicut singulare quoddam genus, quoniam alternis diebus gravius intenditur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
