Latin
SVECICUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 205
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I. Inter Arbores &Frutices, nulli quidem in ipsa natura termini constituti sunt, divisio tamen haec adeo communiter recepta est, ut nullo negotio Arbores a Fruticibus distingvantur; Arbores enim sunt majores, firmo atque valido nixae trunco suas extollunt comas, ne ab animalibus attingantur; e contrario autem Frutices minores sunt, a pecoribus quotannis tondentur, pluribus gaudent caulibus, iisque adeo infirmis, ut per eos scandere nequeamus.