# Amoenitates academicae. Vol. 5 205

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, SVECICUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/205

CAPUT I. Inter Arbores & Frutices, nulli quidem in ipsa natura termini constituti sunt, divisio tamen haec adeo communiter recepta est, ut nullo negotio Arbores a Fruticibus distingvantur; Arbores enim sunt majores, firmo atque valido nixae trunco suas extollunt comas, ne ab animalibus attingantur; e contrario autem Frutices minores sunt, a pecoribus quotannis tondentur, pluribus gaudent caulibus, iisque adeo infirmis, ut per eos scandere nequeamus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
