Latin
CREMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 211
Unproofread scanNot analysed yet
32. EVONYMUS curopaeus. Fl. Sv. 204. Alster, habitat in locis campestribus Scaniae, inque Olandia &Gothlandia, raro vero ultra has, quamvis boreale frigus in hortis Upsaliensibus toleret. Locus ejus praecipuus in tumulis &acervis lapidum est, etjamsi non respuit humum roridam &succulentam. Laetatur eampis, nec nemora fastidit. Baccae intra capsulam maturescunt mense Defoliationis, &haerent in frutice ad seram hiemem. Facillime seritur, nec majori negotio viviradicibus, &radicibus divisis multiplicatur. Tonsilis est ac topiaria &evadit frutex densissimus, atque exsurgit ad viri altitudinem, quamvis sibi relictus, aequet altitudinem Sambuci. Cum in nemoribus habitat, Phalaena Tinea Evonymella folia ejus saepe omnia consumit, &illam quasi texto Araneae obducit, at major varietas aeque mansveta vix hanc Phalaenam hospitatur. 33. ACER campestre. Fl. Sv. 925. Nafver, apud Schabersjò Scaniae observata solum est, quo recentiori aevo haut dubie pervenit, quamobrem nobis minus nota quoad culturam &quam, procul a Scania, coeli tempertem perferat. Agrorum in acervis lapidum occurrit, adeoque sabulosum solum expetit. Frutex rarissime in Scania fertilis. E seminibus, quae facillime oriuntur, &divisis radicibus propagatur. Rami ejus crasissimi, cortice suberoso tecti, efficiunt, ut reliquis rigidior &durior fiat, quamvis minus sit topiaria; non vero tonderi debet hieme, quum uti congeneres lacrimas fundat. 34. LONICERA Xylosteum. Fl. Sv. 194. Try. per totam Sveciam usque in septentrionalem Westrobotniam, in collibus aridissimis &glabretis, ubi alii frutices vix vivere possunt, locum suum habet; sabuleta quaerit, nec tamen contemnit humum succulentam; apricis &campestribus laetatur; baccis, adhuc vero facilius divisis radicibus propagatur: inter topiarios praestantiores locum obtinet rigidis suis ramulis, sed altitudinem viri vix adsequitur.