Latin
CAPUT IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 218
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus mas &foemina in diversis fruticibus sunt, atque adeo, si quis ejus baccas in sationis usum colligere vult, is utrumque sexum habeat, oportet; cum autem radicibus magis quam reliqui frutices repat, facillime viviradicibus, suisve his filiabus transplantatur. Propter spinas ejus ad sepes aptissima est, &topiaria &septaria propria litoribus maris, ubi vix alii frutices aquae patiuntur salsedinem, sed reptatu invisa. 56. CRATAEGUS Oxyacantha. Fl. Sv. 434. Hagtorn crescit a campis Scaniae usque ad tractus Norlandiae vicinos; raro in silvis &vix nisi in pratis occurrit. Sabuletis maxime delectatur; colles &sicca apricaque loca quaerit, umbrosa respuit, &laetissima crescit ventis &porcellis omnibus exposita; solido &duro caule exsurgit &altitudinem binarum orgyarum saepe attingit; plantatur satis baccis, sed semina per biennium in terra latent, nisi gallinis primum objiciantur baccae; difficilius propagatur stolonibus, cum ejus lignum durius sit; aptissime tondetur &densissima evadit, hinc ad sepes praestantissima, quas animalia non transgrediuntur; radicibus non repit, &plantarum proventui favet. 57. PRUNUS spinosa. Fl. Sv. 432. Slän, ab extrema Scaniae ora ad Norlandiam habitat; solum ejus proprium sunt glabreta &collium latera, etjamsi nec sicciorem, nec humidiorem humum contemnat. Apricis campis laetatur; seminibus propagatur, quod quidem minus necessarium est, cum radices ejus repant, ex quibus vel centeni surculi excrescunt, qui facillime plantantur. Maxime ad sepes in Europa usurpatur, quum ramulis suis plurimis densissima fiat, pecoraque spinis excludat optime; sed nimio reptatu invisa est, &quod ovium vellera excerpat, ut ad ejus spinas adhaerescat lana, ubi illam contigerint oves. 58. BERBERIS vulgaris. Fl. Sv. 311. Berberis, haut ita pridem per Sveciam jus civitatis obtinuit.