# Amoenitates academicae. Vol. 5 232

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, AINLORII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/232

AINLORII INCLUTOROMI QUAM, Sub PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Propofuit ERICUS OL. RYDBECK, Ostro-Gothus. Vpsaliae 1758. Julii 15. TISTORIA NATURALIS (cujus id potissimum est, res omnes, quas Natura sua sponEte pupfert, ita nuncupare, enumerare atque describere, ut descriptionibus & nominibus ab aliis cognoscantur & cognitarum existentiae fines facilius eruantur, in creatoris agnitionem & laudem propriumque commodum) tantum secum fert utilitatis, tam in publica, quam privata Oeconomia, Medicoque tantae necessitatis, ut illa perdita, dextram quasi perdidit. Et licet haec Scientia nullis, apud nos hoc tempore, nisi conjuncta MEDICA, cultores suos ornet honoribus, maximam tamen illis praebet amoenitatem, tantumque delectamenti, ut non mercede, sed miraculo colatur. Ut enim formositatis in amorem naturali ducimur impetu, & quo magis illam consideraverimus, eo etjam magis delectat; ita quoque Naturam quo attentiori inspiciamus oculo, eo etjam majoris illam invenimus esse pretii.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
