Latin
AINLORII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 233
Unproofread scanNot analysed yet
Relictis singulis, merito honoris loco, illam tamen scientiam reliquis palmam facile praeripere existimavi, quae, Theatrum hoc innumeris creatoris Sapientiae, potentiae &bonitatis documentis plenum peragrantibus, Conditoris summi monstrat thronum. Opera ejus, ubi attento animo intuiti fuerimus, ea semper majestatem extollere auctoris facile deprehendimus; an vero haec magis maximo ex Elephante fortissimisque Leonibus patescat, quam ex Acaro minimo, vixque conspicuo, haud satis scio, §. III. Multitudo rerum creatarum nos sui in admirationem allicit, prae ceteris itaque minima illa, quae INSECTA appellantur, animalcula &quorum species facileque individua vegetabilium apud nos superant numerum, meam in se verterunt attentionem. An vero nostra prae aliis Patria insectis abundet, cum eorum in illa plures detectae sint species, quam ullo alio in tellure regno, &ibi pleraque adsint genera, paucissimis (*)exceptis, non asserimus; nullibi tamen plures oculos suos in illa vertisse ac apud nos, ubi Entomologia in formam disciplinae redacta est &ubi Flora pari &Fauna veneratione coluntur, res nullius est dubii. Quantum sub annis proxime praeterlapsis accrevit, quantamque haec sibi scientia gratiam attentiorum creatoris cultorum conciliavit, haud credi potest; nam ante annos circiter triginta, quisquis fere hominum tantam apud nostrates Insectorum habebat (*)Scorpio. bebat abominationem, ac Bufonum, ut vix nudis illa manibus retigisse auderet; cum contra hoc tempore nemo magis Insectum tangere, ac formosissimum legere florem reformidet.