# Amoenitates academicae. Vol. 5 236

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, STRUCTURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/236

Os, plerisque sub capite & quibusdam in pectore constat vel Rostro, ut Curculionibus, Panorpis aliisque, vel Proboscide, ut Muscis, at armatum Maxillis transversalibus, quarum plura saepe adsunt paria, dentibus & lingva, palpis quoque gaudent articulatis plerumque sex, quibus esculentorum explorant qualitatem; an vero his eodem modo, ac antennis sentiant, afferere non audemus. Ore muta sunt; aliis strepitantibus tamen instrumentis sonant. ut Cicadae, vel alis, ut Muscae, Apes & alia. §. VIII. TRUNCI superior pars Thorax inferior Pectus appellatur, cui nullae, uti Mammaliis & Avibus, pulmones. Tergo seu margini posteriori Thora; cis appendix (Scutellam) connectitur, cartilagini similis ensiformi, cujus conica figura inter alarum insertiones apicem extendit. Sub pectore Pedes plerisque sex, de quibus infra. ABDOMEN Spiraculis lateralibus (Tracheis) pertusum inter pectus & posticos pedes situm non habent Insecta, ut alia animalia, verum thoraci sacculi instar adhaeret, segmentisque transversalibus quasi imbricatum, contrahi expandique potest; ut non solum ad respirationem Trachearum promovendam verum etjam motum intestinalem facilitandum inferviat. ARTUS. PEDES, uti supra dictum est, pectore inserti, quinis plerumque constat partibus: Femoribus, Tibiis, Tarso articulato, & Digito elongato, Ungvibus saepe munito. Eorum tria sunt genera usu distincta: CURSORII, ut plerisque; SALTATORII, ut Gryllis, Cicadis aliisque; NATATORII, ut Dytiscis. Quaedam etjam Manus, vel CHELAS hatiscis. bent pollice mobili, ut Cancri &c. ALAE illis gaudentibus plerumque sunt quatuor Membranaceae, nisi indurescant superiores (ELYTRA), ut Coleopteris, vel inferiores contractae, in formiam redigantur petioli capitati (HALTE. RES), ut Dipteris. CAUDA abdomen terminans est vel Solitaria, s. Bicornis, Simplex s. Armata Forcipe, ut Forficula; Furca, ut Poduris; Seta, Raphidiis; Chela, Scorpione, seu Aculeo simplici punctorio, ut Apibus: Composito, Laevi vel Serrato.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
