# Amoenitates academicae. Vol. 5 24

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, SPECIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/24

mentis, cujus pori tum sunt aperti, per rimam fenestrae aut parietis, agat, quae tum rigescit, adeo ut maximus ex actione musculi subjacentis oriatur dolor, eo quod pingvedo tunicae cellulosae riguerit: quando hic morbus majori gradu nos corripit, febrem in ea parte partialem, vix sensibilem, vespere exacerbantem affert. E loco calido in aerem frigidum & humialum delatis Coryza statim est obvia; quoniam moles aëris ad respirationem per sinum frontis & omnes ejus anfractus descendentis, tunicam Schneiderianam subito refrigerat; quo in casu multa copia humoris & tandem muci secernitur. Si pedes tempestate frigida humescant & frigus sorbeant, Gravedo etjam sese insinuat. Hisce jam allatis satis patet, corpus humiditatem aeris attrahere: omnis vero aër humidus non est aeque noxius; stagnans & corruptus est nocentissimus, aër enim ut aqua motu purgatur. Aër in cellulis antiquis occlusis, sepulchris, loculis mortuorum, puteis profundis &c. sine motu detentus, adeo est venenatus, ut naso illuc admoto repente moriamur: tempore vernali templa magna lapidibus exstructa humiditatem exhalant; qui jejuno stomacho ea tunc frequentant, Febri intermittente saepissime corripiuntur, praecipue si sint fornicata, quoniam aer sub laqueari minus mutatur indeque corrumpitur. Frigidarii Horti Academici, ubi praelectiones Botanicae tempore verno habentur, paries borealis nulla ante aliquot annos fenestra erat instructus: unde aer eam partem versus satis nimium quantum praeclusus tenebatur: tum saepissime non sine admiratione audiebam, quam sedulo N. D. Praeses pallentes & qui tertiana laboraverant, monebat, ne eidem parieti assiderent, persenti quoque ponstridie plerumque Tertiana, tanquam poena, correptos eos fuisse, qui salutare illud monitum insuper habuerant; nunc posita ibi fenestra minus est periculi. Haec omnia clare evincunt febres intermittentes generari, corpore vacuo multitudinem humidi & corrupti aëris attrahente.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
