Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 255
Unproofread scanNot analysed yet
Sequimur ergo ordinem Textus, quem secundum versionem Tremellianam proponere licebit. VERS. I. 1. Recordare CREATORIS tui. Cuique mortalium, haud leviter aut oscitanter vitam transeunti, curae omnino erit, ut sui ipsius existentiam, omniaque sua inde dimanantia officia rite perscrutetur. Simulatque oculos in suam conjicit conditionem, animadvertit se constitutum in globo quodam terraqueo, quem elementa subtilissima tegunt, astra remotissima fovent &illuminant, in domicilio pretiosissimis lapidibus exstructo, pulcherrimis herbis &floribus intertexto, nec non animalibus multi variique generis exornato. Haec omnia, justa mentis perpendenti trutina, e vestigio patebit, unumquodque eorum Creatoris cujusdam omnipotentis opus esse, numeris absolutissimum omnibus. Usus vero rerum omnium svadet, ut pleniorem homo magisque reconditam sibi illarum conciliet cognitionem. Horum enim alia corpori alendo, alia, ut ipsa venena, eidem reparando, inserviunt, quemadmodum alia in alios usus Oeconomicos, domos puta vestesque, converti possunt; quibus ubi uti fruique inceperit, non potest non in summam rapi admirationem, cultumque benignissimi Creatoris, qui tam stupenda arte, tantaque sapientia paravit omnia, ut mortalium nemo, etjam sana ratione recte utens, ea mente exacte satis concipere valeat. Concordi sapientum suffragio Theologorum atque Philosophorum, finis creationis ultimus est gloria DEI.