# Amoenitates academicae. Vol. 5 262

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, JOHANNES PILGREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/262

Homo manibus hostem suum tentat contundere & brachiis, in quibus robur & agilitas, primarium consistit, maxima dexteritate amplectitur. Experientia testatur, feras in homines summo irruisse impetu, sed amplexu ita compressas, & inter brachia suffocatas fuisse, ut vitam exhalare coactae fuerint. Urgente necessitate natura unicuique animalium, custodem suum monstrat. Pecora inimicis suis cornua opponunt. Vires in cornua sumit Taurus: Ovid. Canis rabidos dentes ostendit: Felis rapaces ungves. Eqvus calces remittendo hostem profligat. Homo autem brachiis extensis adversario obviam venit suo, quae, vicem optimi tutoris & defensoris, agunt. Quis hos domus custodes, aetate tremere & labefactari, ignorat? Tremor, defectus systematis nervosi, signum est. Quicunque in adolescentia laboribus se fregit, qui Veneri & Baccho nimis fuerunt addicti, de hoc malo primum conqueruntur, Navis in vasto mari, undis & spumantibus agitata fluctibus, procellis imbribusque obnoxia, citius vacillat & debilitatur, tensique ejus citius relaxantur funes, quam illa navis, quae in tuto & clauso portu, tranquilla jacuit. 7. Et pervertent sese VALENTES robore. De genubus dictum. Cujusvis animalium robur a musculis pendet; quo fortiores enim musculi, eo fortior motus inde resultat, & contra, ac dum plures ad unum eundemque effectum concurrunt, tunc sane fortior evadit motus. Necesse enim est, ut funis filum, caeteris paribus, vi superet. Nulli corporis parti, tanta copia carnis, & musculorum, ac femoribus annectitur; quibus pedes & tibiae firmantur, eriguntur & stabiliuntur, quare robori eorum, totum aedificii pondus incumbit, & illud columnarum instar sustinent; non aliter ac validissimi avium musculi, cum maxima carnis abundantia, ad pectus reperiuntur, quorum usus, alas inter volandum extendendi, cursumque dirigendi, est maximus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
