# Amoenitates academicae. Vol. 5 263

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, JOHANNES PILGREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/263

Extabescente, cum annis, musculorum circa femora vi, incurvari genua incipiunt; quamobrem senex, pronis & tremebundis genubus gressum molitur; cum e contrario erecto corpore & genubus, pedem promovet adolescens. Nihil tam firmum, quod aetate & labore non frangatur & debilitetur; nec mirum, quod crura & femora, quae per totius vitae cursum, corpus hominis, onus haud leve, portarunt, tandem fluctuari & vacillari incipiant; columnis vero declinatis, quantum domi periculum immineat, abunde constare putaverim. 8. Et intermittent MOLITRICES qvum mandent. Dentes, optimo jure molitrices, audiunt, per quas frumenta prius teruntur, quam culinam ingredi possunt. Hac in domo hordea prius sunt molenda, quam in olla h. e. ventriculo, concoquantur. Ex hoc suo affectu, dentes molares nomen sortiti sunt. Ut vero dentes hoc peragant officium, maxime necessarium est, ut in altera maxilla, suos habeant antagonistas, intra quos, quidquid intervenerit, frangitur. Si vero dens quidam delabitur vel vi divellitur, tunc nullius plane utilitatis, sed numeri tantummodo caussa, antagonista est. De robore dentium validissimo, nuces testantur duriores, quas recusantibus reliquis corporis partibus, dentibus, sine quadam molestia, frangit homo. Cibus, morsu dentium incisoriorum primo conscinditur & comminuitur, caninorumque laceratur; deinde inter latas molarium superficies conteritur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
