# Amoenitates academicae. Vol. 5 265

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, JOHANNES PILGREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/265

Oculos instar fenestrarum esse, per quas sensus interni, radios lucis suae emittant, ex iis, qui dolore anguntur & tristitia, ex ira percitis, amore ardentibus, hilari & placido praeditis animo, optime comperimus. Eleganter in hujus rei veritatem canit Poeta: Heu quam difficile est crimen non prodere vultu. Reus facinoris, oculos in terram plerumque dejicit, ne facinus ejus ex oculis legatur. Hoc etjam apud feras, aliaque animalia, quam saepissime experiri possumus; quoniam ex oculis, accrescens ira, luculentissime hauritur & decrescens, ut inde facile concludatur, an aditus illorum securus sit, nec ne Omnium testimonio Anatomicorum, subtilissima corporis pars, & maxime sensibilis oculus est; ideoque nec mirum, quod aetate debilitetur & clarissima ejus pars, humor puta crystallinus, reddatur opacus. Cataracta, morbus senibus est familiarissimus. in quo lens crystallina opaca evadit. Amaurosis, apud aetate maxime provectos nec infrequens. Qui oculorum usura nimis fruuntur, visus obscuritate, vel Amblyopia, se tandem gravatos persentiunt, & in quinquagesimum vel sexagesimum annum provecti. perspicillis, utpote optimis adminiculis, uti saepissime coguntur. Ut taceam, senes objecta longius remota, quam propiora, cernere melius posse, VERS. IV. 10. Occludenturque VALVULAE FORO. Tubus intestinalis, summo jure platea corperis nostri dicitur; qui in duas dividitur vias, quarum una, ab anteriori porta, ore puta, ad forum; altera vero a foro ad exitum ducitur. Nemo labia senum incurvari ignorat, eorum imprimis, quorum dentes elapsi sunt. Obstipatio alvi, frequentissimum malum, annos infestat seniles, quod medelam, licet omnem moveant lapidem Medici, multo rarius admittit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
