Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 267
Unproofread scanNot analysed yet
Pueri, tam profundo, non raro, immerguntur somno, ut, si quis ad aures eorum, bombardam exoneraret, vix evigilarent. At ex minimo strepitu excitatur senex, Hinc senes juvenibus exosi, quod pervigilio lassi, prima hora matutina lectos suos relinquant. Quicunque tempore aestivo, summa aurora, &praecipue dum Sol rutilantes radios supra horizontem spargit, cubitu surgit &aures silvis &lucis praebet exporrectas, aves sonoris vocibus, atque multiplici concentu harmonicam modulantes musicam, qua nihil dulcius svaviusque nihil, laetabundus auscultabit. Immo ipse gallus, qui rusticis est horologium, ante lucem semper cantat, primum hora II. deinde hora III. postremo vero hora IV. qua, rusticus surgit &munera aggreditur sua; sed, ad primam avium vocem excitatus, surgit plerumque senex. 13. Et deprimentur FILIAE CANTUS. Aures filiae sunt cantus, sine quibus cantus nobis nullus. Auriculae senum non modo exaridae &contractae, verum etjam surdastrae fiunt, ideoque non tanto voluptatis sensu ex musica &cantibus, atque adolescentes, capiuntur, quin ejusmodi oblectamenta illis taedium potius pariant. VERS. V. 14. Etjam a re ALTA timebunt. Maxima sane voluptas, &oblectamentum in eo etjam vertitur puerorum, ut summa montium cacumina &altissimos celles scandant. Senes vero, lento gradu ambulant, minimis obviis titubant obstaculis, maximaque molestia sepem licet humilem scandunt; &si loca petant procliviora, anhelatione fere suffocantur, cum scorbutici, oedematosi, asthmatici saepius evadunt. 15. Et CONTRITIONIBUS in via. Senes pedes a terra vix tollere valent; ideoque planissimas semper calcant vias; musculorum enim tendines, jam minus elastici &rigidiores evasere, cartilagines minus flexiles in ossa induruerunt nervique demum lentius officio perfunguntur suo; unde rigor minorque mobilitas artuum pendet.