# Amoenitates academicae. Vol. 5 271

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, JOHANNES PILGREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/271

Ut enim rota disrumpitur & hydria ad scatebram frangitur, sic etjam renes in homine labefacti, corrumpuntur & vesica urinaria, urinam continere non valet. VERS. VII. 25. Nam redeat PULVIS ad terram. Eleganter de hac re Vellejus. Omne, quod ortum est, mortalitas consequitur. Sic omnes, mortali quadam conditione generantur homines. Veluti pomum in arbore crescit, tandemque maturum dicidit; eodem modo generatur, crescit, maturescit & diem tandem supremum obit homo. Omnes corporis fibrae sensim obrigescunt, cartilagines in ossa permutantur, quo artus redduntur rigidi, glandulae coarctantur exsiccatae & obdurescunt; unde humores, per meatus arctissimos, dilutionem & secretionem prohibentes, coacti, acriores evadunt. Membranae cerebri & medullae spinalis durescunt & contrahuntur, unde debilitantur nervi: ideoque, eadem naturae lege, qua cuncta, quae in his sublunaribus subseliis moras nectunt, ad interitum vergunt & destructionem properant, eadem etjam homo destruatur, necesse est. Vinculo animae & corporis soluto, in prima resolvitur principia, putrescit & in pulverem terrae redit corpus. Cum Julius Caesar sepulchrum Alexandri Magni visitaret, eum perquam sibi similem, extrema figura, vidit; sed levissimo digito naso ejus admoto, tamquam cinis collapsus est. Omne, praeter invisibile illud primae generationis punctum, quod corpus constituit, per nutritionem & alimentum, aliunde acquisitum est. Quaecunque nobis in victum cedunt, ex vegetabilibus aut animalibus, desumuntur. Animalia ipsa, herbis enutrita; arbores & herbae, qua primam originem, adeo subtiles, ut oculorum aciei fere se subtrahant, & reliqvum, herbam constituens, terra est, quae vi, in creatione accepta, huic subjicitur metamorphosi, dum ceteris unita elementis formam induit vegetabilium. Sic homo, a terra compositus, in terram iterum resolvitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
