Latin
PROGNOSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 28
Unproofread scanNot analysed yet
parte, donec effectus sequatur. Hoc vomitorium est inter mitissima, qvum in excessu, tam cautè propinatum, non agat; quia, cum aeger quantum sat est assumsit, effectus sequitur. Hoc altera &quarta die iterum propinetur, tempore quo aeger lenissime affligitur; sine vomitorio praegresso, febri vix medemur; &si pertinax sit, reliqua remedia nihil sine vomitoriis alternis diebus propinandis, prosunt. 2.) Cortex Chinchinae secundum in hac parte constituit essentiale; raro autem in substantia heic effectum praestat; sed sequens in infuso, ut vinum Chinatum a N. D. Praeside cum fructu usurpatum fuit. 12. Cort. Chinae Unc. I. Vini rubr. Unc. V. digere per quatuor horas, coque residuum in Aqua font. 9. s. hujus colaturae Unc. VIII. adde priori &Syrup. aurantior. Unc. III. Misce. Hujus vini cochleare, alternis horis, tempore remissionis propinetur, donec lingva munda evadat, sive donec morbus remittat. 3.) Paregorica noctem mediam versus adhibenda, &cum insultus gravissime aegrum afficit, quem in finem. 1. Laudan. Liquid. Git. XII. pro dosi. Digestiva adhibentur, febri maximam quod ad partem, usu reliquorum medicamentorum debilitata, cui usui inservire potest sequens: Arcan. duplicat. Tartar. Vitriolat. ana Drach. II. Antimon. diaphoret. Scrup. II. Nitri depurat. Drach. I.