Latin
LXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 30
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVIII. TLORA DINIC, QUAM, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Pro GRADU DOCTORIS Proposuit GEORGIUS TYCHO HOLM, Fyonia-Danus. Vpsaliae 1757. Junii 2. Icientiarum aeque ac omnium in natura rerum, variam esse vicissitudinem, per plures seculorum lapsus ad nostra decurrendo tempora, nisi meridie caecutientes, haud aegre videbimus; Ex altera enim in alteram demigrando regionem, non sedem modo semel atque iterum mutarunt, verum etiam aliam atque aliam subinde formam induerunt &speciem, quae diversis seculis diversis scientiis largiorem parcioremve conciliavit cultum ac honorem: Hinc fit, ut, quae olim maximo in honore habitae fuere, haud raro nostra aetate neglectae abjectaeque fere sordeant. In physicis praesertim scientiis, Mathesi, nimirum, Oeconomia, Rerum naturalium peritia, &Medicina desudare atque elaborare cumulatiore eruditione ornata hujus, quod terimus, aevi ingenia, nos certiores faciunt hodierna plurimarum Gentium Diaria &Acta Litteraria; Majorum quippe experimentis minus contenti adcuratam magis scientiis perpoliendis, novisque veritatibus locupletandis, operam in dies impendunt.