# Amoenitates academicae. Vol. 5 30

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/30

LXXVIII. TLORA DINIC, QUAM, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Pro GRADU DOCTORIS Proposuit GEORGIUS TYCHO HOLM, Fyonia-Danus. Vpsaliae 1757. Junii 2. Icientiarum aeque ac omnium in natura rerum, variam esse vicissitudinem, per plures seculorum lapsus ad nostra decurrendo tempora, nisi meridie caecutientes, haud aegre videbimus; Ex altera enim in alteram demigrando regionem, non sedem modo semel atque iterum mutarunt, verum etiam aliam atque aliam subinde formam induerunt & speciem, quae diversis seculis diversis scientiis largiorem parcioremve conciliavit cultum ac honorem: Hinc fit, ut, quae olim maximo in honore habitae fuere, haud raro nostra aetate neglectae abjectaeque fere sordeant. In physicis praesertim scientiis, Mathesi, nimirum, Oeconomia, Rerum naturalium peritia, & Medicina desudare atque elaborare cumulatiore eruditione ornata hujus, quod terimus, aevi ingenia, nos certiores faciunt hodierna plurimarum Gentium Diaria & Acta Litteraria; Majorum quippe experimentis minus contenti adcuratam magis scientiis perpoliendis, novisque veritatibus locupletandis, operam in dies impendunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
