Latin
CTORIAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 314
Unproofread scanNot analysed yet
CTORIAE QUAS, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit ENGELBERTUS JORLIN, Bahusia-Gothoburgensis. Upsaliae 1759. Maji 16. Oxcellentes illas ubi meditamur facultates, quibus Creator Optimus hominem, naturae miLA raculum instruxit, fieri non potest, quin externis, ut vocatur, sensibus, mox afficiamur; quippe quorum ope in earum rerum notiones deducimur, quae neutiquam percipi possent, nisi accommodata illis instrumenta, uti sunt lingva, nasus, aures, oculi &c. corpori nostro Sapientissimum indidisset Numen. His demum intercedentibus advertere mentem nobis datur ad ea, quae per aërem sonant, quae soluta in aquis haerent, quae tenues per auras feruntur, quae lumine radiant, quorumque omnium tanta est subtilitas, ut tactu, quem quidem proprie appellamus, copiam sui vix ullam fecerit, Sapida vario robore in corpora nostra se infinuant, fragrantibus vitae fugatur languor, sonoris incitatur animus, coloratis &nitentibus attollimur veluti in cogitando &sursum rapimur.