Latin
CINEREUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 320
Unproofread scanNot analysed yet
Enimvero cui novos, in Regno Vegetabili, volupe fuerit colores investigare, ad duo inprimis phaenomena diligenter attendat animum, primum est, plantas observet, quae colorem siccatae variant, praesertim ubi a Botanicis aut humidae carptae, aut tardius chartas inter bibulas arefactae, ut primum fere gradum subierint putredinis. Hoc modo siccatae Mercurialis perennis, Rhinanthus crista fiunt cineraceae; flores Loti corniculati &Anthyilidis vulneriae redduntur caerulei; Orobus niger, Lycopus europaus, plurimae Parasiticae radicum: Hypocistis, Cynomorium, Monotropa, Latrhaeaque nigricant. Alterum est, Insectorum visitet hospitia, GALLAS puta vegetabilium, quae postquam in illis ova sua deposuerunt Insecta, ut in pullos dein excludantur, succi in planta circulationem distorquent &coacervant in gibbosa tubercula, quibus tinctilis vis plerumque inest; ut in Quercu, Glechomate, Statice, Salice, Populo, Terebintho, Hieracio, Rosa; quibus addenda reor alia plurima Insectorum cunabula, prioribus similia, quamvis solutiora, nec arcte adeo ipsi plantae injuncta sint, dum succo tamen ejus immediate fruantur; quorsum e Coccis referendi COCCUS Cacti, Quercus, Scleranthi, Uvae ursi, Phalaridis, Salicis, Ulmi &c. §. VIII. Colores albi in arte infectoria paucissimi, vel nulli potius, usurpantur, quod in Linteis, non modo &Laneis, sed in Sericis quoque a natura dudum parati adsint. Artis ergo heic opera eo demum redit, ut panni &cetera quae albicabunt intentius, Saponaceis tergantur recte &abluantur. Viridis color est, qui oculorum aciem potissimum corroborat, quemadmodum Luteus radiis praesertim accedentibus solaribus, inspectantes vexat. Rarius ille adhibetur color in arte tinctoria &parce admodum e Regno Vegetabili elicitur, quamquàm herbae, tantum non omnes, illius specie superbiunt.