# Amoenitates academicae. Vol. 5 321

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, CINEREUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/321

Eum ergo, antea ut monuimus, e luteo & caruleo permixtis conficiunt artis magistri. Colores caerulei indigenis e plantis nobis rarius comparantur, unde fere omnes ex advectis legendi sunt. Speciosissimus ruber color oculis placet maxime amoeno splendore. Intentior redditur plerumque admixto acido. Colorem nigrum, quo lanea imbuunt tinctores, Rogno vegetabili haud acceptum referunt, sed in hunc usum coguntur necessaria e regno Lapideo petere adjumenta, Martialia praecipue, quae tamen variis plerumque additis stipticis & adstringentibus vegetabilibus idonea & efficacia reddi oportet. Pannus quilibet nigricante fortius colore perfundendus, in quo quidem sita est elegantia, nam decer & tetraones suus nitor & absoluta nigredo, alio ut plurimum imbuatur colore necesse est. Additur quoque ad nigrum perficiendum colorem fructus Capsici annui, ut tenacior insideat, &c. quae quidem mea nunc non fecero.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
