# Amoenitates academicae. Vol. 5 33

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/33

Ex quo semel accensa talis Medicinae lux, licet sit nunquam plane exstincta, nec tamdiu patriae subducta, quamdiu apud nos inclaruere incomparabiles in Scientia tam Medica quam Botanica Veri Roscii, nostri Buchwaldi; Nullum tamen aevum tot, quot simul & semel proxime exactum seculum, in patria protulit eminentissima atque fulgentia orbis medici sidera; Scientiae enim ex toga & sago, ex nutu eorum, qui gubernacula imperii tenent, ex Maecenatum denique favore, ac id genus aliis conditionibus nimis quam frequentes contrahunt mutationes. Scientia Botanices hoc temporis tractu spiritum pristinosque lares recipere videtur sub felicissimis auspiciis, sidere felici nobis nati, Augustissimi Regis Daniae, Norvegiae &c. FRIDERICI QUINTI, qui cum omnis studiorum utilium generis, tum quoque hujus augmenti, nil non impendit vel curae vel largi sumtus, partim amplissimam intra Metropolis Hafniae moenia sedem Florae assignando, calidioribus atque frigidioribus domiciliis splendide magnificeque exornandam, ac omnes, quotquot licet, universi orbis incolas plantas huc convenire jubendo, partim omnes tum Daniae tum Norvegiae plantas quam nitidissime ad vivas delineatas ac in aes incisas perfecta illustrandas descriptione curando; Quem in finem D. Oederus, perlustratis paulo ante plerisque Daniae insulis, Norvegiam quarto jam anno invisit; Unde nullus dubito, quin post paucas tempestates ad exoptatum summumque perfectionis fastigium in patria provehatur studium boranicum. Quod ad istam Botanices particulam, quae in plantis Daniae indigenis numerandis versatur, confesso est, plurimos non mihori felicitate ac assiduitate quondam in hoc decurrisse stadio viros DaTom. V. niae inclytos, e quorum coetu vel solam Kyllingii, Fuirenorum, Sim.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
