# Amoenitates academicae. Vol. 5 355

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, HORDEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/355

Europaei in Orientali India mercaturam exercentes promontorium hoc transeunt, ubi rapidissimis plerumque expositi sunt tempestatibus, terramque haud procul esse cognoscunt ex Alga (Trompetgrâs) natante & Procellariis capensibus, quae heic ad naves sese ostendunt, PLANTAS adeo singulares nulla unquam terra, hucusque peragrata, gignit, forma & statura ab aliis omnibus diversas, suoque solo proprias, ac extrema Africa; quod me commovit, ut in opusculo hoc eas inprimis recenserem plantas, quae Capenses ex hoc promontorio dictae sunt; non tamen Floram Capensem omnibus numeris perfectam promitto, quod omnium Botanicorum vires superaret, ex terra adeo remota & a tam paucis calcata naturae consultis; sed eas tantum tradere constitui plantas, de quibus Botanici certam & quodammodo sufficientem cognitionem sunt adepti, idque eum in finem, ut alios exstimulem, quibus felicior contingit occasio ad ceteras in hac regione diligenter examinandas atque ad sua genera referendas, nec non eas differentiis specificis determinandas, quum vix dimidium persequi valeam earum numerum, quae a Botanicis imperfecte expositae sunt; quod dum fecero, non possum non admonere, alia multa, eaque excellentissima naturae opera, a curioso rerum naturalium serutatore facile in hoc orbis tetraquei angulo perquiri posse, qualia e. gr. essent Insecta: Insecta Europaea hodie plurima pulcherrime detecta & doctis exposita sunt, quae vero Insecta intra tropicos nata, nec pauca, curiosorum jam ornant Thecas; sed de Insectis orbis australioris, seu extra Tropicum Capricorni habitantibus, asserere possumus, quod pleraque etiamnum plane incognita lateant naturae curiosis. Qvum vero Insecta pleraque ob plantas creata sint, inque his sua plerumque habeant hospitia, facile colligitur, plantis maxime admirandis, Insecta quoque maxime singularia progenerari, atque adeo Insecta capensia praecipua fore hariolari licet. Confirmat hoc Petiverus paucissimis ex Promontorio Bonae spei adlatis Insectis; vide ejus Gazophyl. tab. 12. fig. 1, 2. & tab. 13. fig. 7.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
