# Amoenitates academicae. Vol. 5 356

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, HORDEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/356

Plantae Capenses diutissime Botanicorum industriae sese subduxerunt; inter primas plantas hic detectas nomnandae sunt, quas Justus HEURNIUS, Pastor & Medicus in India orientali, misit ad fratrem Ottonem Heurnium, Medic. Professorem Lugduno-Batavum. Fuerunt vero hae: CANNA, KIGGELARIA Africana, HAEMANTHUS coccineus, COTYLEDON orbiculata, STAPELIA variegata ALOE Uvaria, OXALIDES duae, quasque STAPELIUS in Theophrastum 1644. p. 333. edidit & delineavit. HERMANNUS (Paulus), postea Professor Botanices Leidensis, primus fuit Botanicus, qui propriis oculis Capitis bonae spei plantas visitaret, sub itinere in Zeylonam insulam. Collegit hic octingentas circiter plantas, eo tempore plane novas, quarum varia semina & radices in Europam transmisit; quo factum, ut his naturae miraculis jam tum superbire inciperent horti in Hollandia curiosorum. Ejusdem messis fuere etiam paucae illae, quas Th. Bartholinus in actis Haffniensibus Vol. II. p. 57. & 347. memorat. Non vero paucas capenses plantas Hermannus Horto academico Leidensi intulit, quod satis superque constat ex horto ejus Lugduno-Batavo, 1687 edito. Exstat praeterea egregii Hermanni brevis Catalogus Plantarum Africanarum, a Cl. Burmanno insertus appendici Thesauri zeylanici.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
