# Amoenitates academicae. Vol. 5 36

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/36

Haec ista vero Dania, qvum Collibus clatis, Monticulis cretaceis, Pratis depressis, Campis apricis, Sylvis ac Saltibus frondosis, Nemoribus & Lucis umbrosis, Agris Cultisque fertilibus, Arvis requietis, Pascuis atque Ruderatis incultis, Paludibus caespitosis ac uliginosis, Amnibus Rivulisque intercurrentibus, Stagnis quietis, Fontibus scaturientibus, Maribus alluentibus, multumque ad coeli clementiam ac soli fertilitatem facientibus, Littoribus arenosis, limosis cet. sit instructa, non potest, quin rite scrutata, ac usque omnes perreptata angulos, longe uberiorem laetioremque plurium, quae Kyllingio se subduxerint, plantarum Messem Florae nostrae profiteatur atque polliceatur, quod jam dudum de Kyllingii Viridario suum proferens judicium divinitus praesagivit, fama super aethera notus, Ol. Borrichius. Iis interim in posteriorum curarum numero repositis, hac vice in Petri Kyllingii, cujus mentionem antea debito sumus honore prosecuti, Catalogo sive Viridario praecipue acquiescere, plantasque ibidem alphabetico, a nobis autem hic systematico ordine secundum Genera & Classes Systematis sexualis dispositas percensere mens est, adhibitis Nominibus, ut brevissimis ita huic proposito aptissimis trivialibus vulgo dictis, quae, hecatombe digna, novissime secundis avibus invenit & in Speciebus Plantarum divulgavit N. PRAESES, totius Historiae naturalis Restaurator ac meus per quinquennium ejusdem Studii Dux, aeternum colendus; Appendicis loco ad calcem seorsum positis Plantis dubiis, quas forte extra omnem dubitationis aleam ponet futura aetas. Prolixas nominum Kyllingii allegationes in brevissimo hocce compendio evitaturus, stirpibus, ad unum omnibus, Viridarii nominati a capite ad calcem serie haud interrupta numeros adscripsi quos heic infra singulis proprios adjeci, adeo cuilibet, idem in suo Viridario imitanti, Synonyma Kyllingii primo adspectu se obvia quasi dent.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
