Latin
LXXVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 37
Unproofread scanNot analysed yet
Plantas vero, queis nulli adhaerent numeri, vel e Cl. Bursexi herbario s. Horto sicco depromtas, vel a me ipso in patria lectas, addidi; Prioribus littera (B), posterioribus littera (N) annexa. Stirpes, quae in Svecia injussae non germinant, signo Crucis (†)notavi, ut e Dania, tanquam e vicinitate, si libuerit, facillimo adveherentur negotio. Plantis denique, Pharmacopoeorum intrantibus thecas, stellulam (*)praefixi; quas itaque in patria spontaneas artem medicam &pharmaceuticam excercentibus vel solae hae pagellae digito quasi monstrabunt, ut hisce recentibus, nec ab exteris emtis, vetustate aut situ corruptis, ac debita privatis efficacia, refarciantur Pharmacopolarum pyxides. Fronte jam nunc serena succinctum huncce Prodromum si exceperis Benevole Lector! quod etiam atque etiam Te rogatum volo, omnibus magis absolutam numeris post hac exspectes Floram Danicam, cujus proprietatibus sigillatim exacte adumbrandis, nedum exprimendis, praesentes &Dissertatiunculae, &temporis &etiam rei familiaris meae angustiae non suppetunt. I. MONANDRIA. Blitum capitatum 96. f.