Latin
NOMENCLAT
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 415
Unproofread scanNot analysed yet
At vero praestantissimi Botanici saepe ad nomina indigena haerent, cum neque in Caspari Baubini Pinace, neque in Synonomiis usitatissimis reperiantur. Hinc Botanicis patriae non inutilem, ut spero, operam navaturus sum, dum proposuero homonymias plantarum nominibus Latinis, Italicis, Gallicis, Anglicis, Belgicis &Germanicis, quo quivis, ad lectionem ejusmodi librorum, primo intuitu eruat, ad quodnam genus singula spectent. SVECANA dudum in Flora Svecica copiose sunt enumerata. ITALICORUM difficillime obtinentur, praeter ea, quae in Flora sua Veronensi tradidit Clariss. Seguierus; qvum etiam hoc tempore florae Italicae longae sunt rarissimae, ut, excepta Veronensi, vix ulla Italica nomine digna occurrat. HISPANICA &LUSITANICA nomina vix in ullo solido scripto Botanico reperire potui. DANI.