Latin
CRYPTO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 445
Unproofread scanNot analysed yet
Aër locis depressioribus GRAVIOR, LEVIORque altioribus, deprehenditur; hacce aëris impressione transpiratio &respiratio facilior &difficilior evadit; quod Asthmatici optime comperiunt; atque per montes altissimos, quorum cacumina sublimiorem rarioremque aëris regionem tangunt peregrinantes, spongiam humectatam ad augendam aeris gravitatem in ore tenere, varii Auctores memoriae prodiderunt; saluberrimam ideoque in illa aëris regione, cui nos sapientissimus omnium rerum Stator destinavit, vitam degimus, cum subtilissimus hujus atmosphaerae aether organis respirationis non sufficiat. Quod itaque, si ad sidera cursum aliquis dirigere optaret, ante habeat perspectum, quam iter ejusmodi instituat petulans Phaëton. 4. Venti, qui aërem purgando mutantur, ratione terrarum circumjacentium, magnopere variant. BOREAS, seu ventus septentrionalis, siccus, rapidus, vehemens, penetrabilis &frigidus nostris in regionibus, (in Aegypto autem humidus, Bell. it. 115.) Sed trans montes Lapponicos austro lenior &longe mitior deprehenditur. SUBSOLANUS valde vehemens his in terris, at in arenosis Africae occidentalis desertis, nimis aestuans cernitur, &podagricos, in aedibus apud nos licet tepidioribus inclusos, maxime divexat. NOTUS, seu ventus meridialis, aestate ineunte nimio calore nobis saepe molestus. ZEPHYRUM, a veteribus Favonium dictum, nostro climate, omnium mitissimum agnoscimus, hic quaevis vegetabilia e sepulchris suis, quasi allicit, universaeque naturae perplacet. 5. Venti, siccam efficientes terram, vapores &exhalationes immundas dissipando removent; ventis autem QUIESCENTIBUS, omnes aëris particulae stagnant &quasi putrent, unde nocivae nobis redduntur. Navigatores, mari iter facientes, diuturna aëris quiete morbis e vestigio corripiuntur gravissimis. In insula S.