Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 461
Unproofread scanNot analysed yet
PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit JACOBUS LINDH, Uplandus. Upsaliae 1759. Decembr. 24. cientiam, conservationem sani corporis humani edocentem, vocamus Diaetam. Pars ejus tradens esculenta, uti latissime patet, ita etjam utilissima est; hanc vero minus sufficienter tractatam, immo a Medicis, in methodo medendi saepe neglectam esse vereor. Sicut enim plurimi morborum, caussam agnoscunt errorem in Diaeta, ita Medici oleum &operam perdunt, aegro adhuc contra Diaetam peccante, quoniam Dolis esculentorum, semper Dosin superat Medicamentorum. Ea inter, quae plurimum postulant attentionis, merito referuntur Pinguia. Haec ejus sunt indolis, ut nec nos, qui intra Zonam vivimus frigidam, &qui persaepe carnibus vescimur, nec illi, qui in calidioribus degunt terris, atque creberrimos cibos, a regno captant vegetabili, illis, in victu communi carere possimus. Corpus praeterea nostrum ita constitutum est, ut vita vix persisteret, nisi a Deo Tela colcellulosa praeditum esset. Creatoris providentia in eo quoque elucet, quod nusquam locorum desint pinguia.