# Amoenitates academicae. Vol. 5 463

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/463

Pingue, aqua solutum, lactescit; amygdala aliaque semina si prelo torqueantur, dant oleum, contusa vero cum aqua emulsionem constituunt; quare etjam lac, emulsio & Chylus fere sunt unum idemque, in multisque conveniunt circumstantiis. Oleum itaque sustentationi corporis maxime deservit; hocce vero aut regnum vegetabile, aut animale nobis suppeditant. Australes plurimum Oleis fruuntur expressis, quorum usus minus quidem apud nos vulgaris est; olea etenim nostra, ab animalibus potissimum desumimus. Haec olea duplicis generis sunt, nempe Butyrum vel Pinguedo; illud ab emulsione vel lacte animalium praeparatur, multumque a natura vegetabili in se habet, immo oleum vere vegetabile salutari potest. Pinguedo nihil aliud est, quam chylus supervacaneus, in naturae collectus repositoriis, quando animalia plus capiunt alimenti, quam vita eorum laboriosa dispergit. duplicemque apud nos involvit considerationem, vel ut Sebum, vel ut Axungia. Sebum nobis praebent quadrupedia Ruminantia, quin & ordo Gallinarum in republica avium; apud illa coagulatur Sebum ab acido vel coagulo, cujus magna copia in ventriculo eorum tertio exstat; Gallinae vero, tali gaudent, in eorum ventriculo musculoso, acido; quod lacti impositum, id peculiari coagulat modo. Sebum, axungia quidem citius, a viribus superatur vitae, minus tamen in Victu communi, quam in Oeconomia usurpatur. Axungiam praesertim ab ordine Anserum & Suibus colligimus; axungia enim ferarum minus gulae nostrae arridet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
