Latin
DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 472
Unproofread scanNot analysed yet
MOBIS variis, pinguedinis caussa, vexatur hoc quadrupes; iisdem fere pinguedine abundantes homines subjecti sunt, quare etjam paucis illos attingere volo. SCABIES. Praepingues variis prae aliis vexantur cutis exanthematibus; idem in suibus evenit; apud nos plerumque, scabie laborant homines fervente aestate, quae sponte versus hyemem cessat; Australiores &calidi orbis populi scabie, prae septentrionalibus, magis laborant. Valde periculosum, immo summe noxium est, lardo Suum, scabie infectorum, vesci; exemplum enim habemus in vidua pauperrima, quae cum filiis suis Scrofam, scabie confectam, quam mactaverant, esitabat, unde omnes in lepram inciderunt. PEDICULI &scabies saepius comitantur. Infantes succulentos plerumque infestant pediculi, siceam vero fugiunt senectutem. His morbis medentur agricolae, vel ungvento Mercuriali, &decocto Ledi &Lycopodii vel etjam has herbas in Suum ponunt cubilibus. SCROFULAE dicuntur medicis, dum glandulae fiunt infarctae, nomenque ab hoc commodarunt animali. Generantur in eorum lardo tubercula instar lendium, praesertim quando farinosis inclusi saginantur. Quid vulgarius est in gulosis pueris, qui plus sumunt alimenti, quam ad corporis requiritur sustentationem, quam quod glandulae colli intumescant &fiant infarctae? qui morbus difficulter sine motu sanatur, atque potissimum se exserit, si fructus devorent crudos, atque, autumno &hieme, inclusi teneantur pueri. Adcurandum Scrofulas suum, antimonio crudo utuntur rustici. GRANULUM palati sive Svet. oret, suum morbus est, se prodens tuberculo ad radicem linguae enato, unde difficultas edendi oritur; qui morbus adhuc non satis perspectus est Mulomedicis; contra eum vulgo datur Triglochin Juniperi, at quo successu nescio. §. VII. Quamplurima prostant e Sue in culinis praeparata, unde Plinius in his: innumerae fere ganeae materies.