Latin
DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 474
Unproofread scanNot analysed yet
Ferculum nobis quoque paramus a Costis, quae carne abrasa, veru vel craticula assantur, vitamque exigunt laboriosam, pinguedo enim combusta difficillime resolvitur. BOTULI quoque multum valent apud agricolas, ut majore pollentes pinguedinis copia praealio farcimine. TOMACULA a carne eorum parata svavissima sunt, quorum Boloniensia plurimi aestimantur, secundum obtinent Lubecensia locum, quae a delicatioribus minime respuuntur. Immo vix Tomacula ab aliis conficiuntur quadrupedibus, nisi a lardo grata reddantur. SUMINA, quae tanti fuerunt apud Romanos, nostro aevo obsoleverunt: ibi enim nulla caena sine sumine adornari potuit. Sumen vero fuit abdomen Scrofae mammis abundans, lacte turgidis, quod exscindebatur, vel paulo ante, vel etjam statim post partum; hoc assatum, ferculum erat illis praestantissimum. Tanta copia apud Romanos consumebatur sumen, ut Imperator Severus, censoria lege prohibere necesse habuerit, suminatam suem non esse occidendam, ne haec animalia Romae penitus interirent ac deficerent. VULVAE Romanis itidem maximopere perplacuere, unde, an in ulla re major veterum fuerit insania, vix dixero; erat Vulva triplex: EJECTI