Latin
TIA, PORCARIA & STERILIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 475
Unproofread scanNot analysed yet
Hae omnes tantarum fuerunt deliciarum, ut Poeta Horatius cecinerit: cum sit obeso Nil melius turdo; nil vulva pulchrius ampla. §. VIII. Paucis ex hoc animali in Medicina utimur, quopraecipua sunt. rum DENTES APRI aut Suis domestici eandem habent qualitatem &vim, atque perinde est utrum horum sumantur; Pulveres absorbentes interdum ingrediuntur. AXUNGIA communis nihil est aliud, quam axungia suis. In officinis, complures habemus axungias, sed sufficeret, si haec sola adesset, quae recens, minime vero rancida, esse debet, nisi scopus sit calefaciendi &penetrandi. In plerisque ungventis, pro basi axungia opus est, ad emolliendum, &faciendum ut immixtum penetiet medicamentum. LAC suis medicina est praestans in Cophosi &Tinnitu aurium, quod plurima convincunt vulgi exempla, qui inumeris fere usi medicamentis, tandem lacte suis sanati evaserunt. SETAE in suffimigiis excitant hysterieas. STERCUS Suillum, sive Saccerda, officinale quidem non est; merito tamen medicina heroica salutari potest, pauperibus ad repellendum commendanda, praesertim ad fluxus sistendum sangvineos.