# Amoenitates academicae. Vol. 5 480

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, TIA, PORCARIA & STERILIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/480

Praeses juvenem vidit Amstelodami immensae crassitudinis atque inde adco somnolentum, ut illum saepe somnus invaderet vel inter caenandum. Vexantur horripilationibus, instante tempestate 3 urente hieme frigore rigescunt; ac fervente aestate, sudore diffluunt; caveant sibi a violentia frigoris, facile enim pinguedo rigescere potest, unde multi mortem sibi adsciverunt; nec minus periculosum est illis, primum nimis sudare ac deinde statim refrigrari; plus virium, prae macilentis in febribus amittunt, citiusque pereunt. §. XII. Pinguia in solidis sunt emollientia, & obtundentia in fluidis, dulcibus commisceri possunt, qualitates contrariae sunt Stiptica & Amara, quare frustra medicinam a medicamentis hujus qualitatis petit, qui simul pinguibus vescitur. Pingvia & imprimis lardum omnium lentissime transpirant, quare etjam Sanctorius in sua statica, carnem agninam Lardo opponit, ut duo summe contraria, illa quatenus citissime, hoc vero; quatenus tardissime per transpirationem eliminatur. Haec ratio, haec norma est, ad quam Diaetam dirigere debemus, atque maxime scitu necessaria, quatenus inde consequens sanitas corporis nobis cordi fuerit: Vulgo, esus lardi, sine discrimine, in omnibus morbis, ab iis, qui veram ejus qualitatem ignorant prohibetur, sed in aliis nocet, in aliis minus parit periculi, Subest vero ratio in Febribus, Scabie & Vulneribus, Ulceribus cachoëticis, corporibus Gangraena laborantibus, cur proscribatur lardum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
