Latin
TIA, PORCARIA & STERILIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 481
Unproofread scanNot analysed yet
In febribus Exanthematicis, Phlogisticis &Criticis, angue &cane pejus fugiendum, adeo ut si quis a febribus intermittentibus, mediante medicina ex amaris &corroborantibus petita, convaluerit, &vescatur lardo, nihil est, quod citius febrem provocat recidivam. Quare, cum circumforanei usum corticis chinae, in opprobrium Medicorum, primum introducebant, svadebant Medici a cortice chinae sanatis, ut capita Suum fumo indurata comederent, indequo constaret, an febris penitus eradicata esset, vel tantum suspensa, sed omnes in morbum recide runt, &Medici nacti occasionem, divinam cavillandi medicinam, quae suspenderet, at non solveret morbum. Unusquisque Chirurgus, vulnera curans, statim percipit, quando aeger pastus fuerit in cibo, lardo concocto, quod vulnus non gignat Pus album, leve, mite, dulce &chylosum, sed Saniem acrem viridem, rodentem, foetentem, &malignam. Vulnus enim puro chyloso ali debet, si fibrarum embryones in firmam evanescant carnem. In scabie, quae constat totidem ulcusculis, idem accidit, ac in totidem fonticulis, materia fit acris &aeger perinde deturbatur. Pari ratione etjam interdicitur quieti &otio deditis. Quoniam lardum firmissimum subministrat alimentum, laboriosissimis ergo saluberrimum est, dum e contrario victus tenuis a jusculis, oleribus, similibusque paratus, illis adeo insufficiens est, ut si talibus tantummodo uterentur, labori penitus succumberent. Quare etjam hujus victus rusticis, bajulis, militibûs, nautis, itinera longiora facturis, omnibusque aliis labore occupatis intensissimo commendandûs est. Veterum Athletae, qui robustissimis corporis instruerentur viribus, lardo olim alebantur, validissimam ipsis praebituro nutritionem. Hinc etiam venit, quod lardum, constans comparet alimentum. Qui fructibus sustinentur horeis, ut custodes vinearum in australibus, brevi quidem pinguescunt, sed abit pinguedo ut venit: hinc saepe intra Tom. V. tra spatium unius mensis, eadem laborant macie, ac antea: quidquid enim celeriter subigitur, citius quoque transit. Lardum salsum, sole &fumo induratum ac rancidum, gravius succumbit viribus vitae consequenter perniciosius otiosis, sanius vero laboriosissimis reddit.