# Amoenitates academicae. Vol. 5 482

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, TIA, PORCARIA & STERILIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/482

Natura quae destinavit hominem ad laborem sicut volucres ad volandum, dedit ei coquum culinae parem, sive gustum ejus necessitati adaequavit; illa inquam, Natura effecit, ut svavitas lardi eum ad hunc provocet victum. Quomodo olera & pisa &c. fauces nostras absque lardo mulcerent, praesertim apud nos, qui sub Arctico polo degimus? Cur igitur Israëlitis in Vet. Test. hoc ut impurum interdictum erat? Haec pauca mihi, qua Physico, momenta Diaetam tangentia adferre liceat, minime vero ut in castra irrumperem Theologorum. In calidioribus facilius corrumpitur, rancescit, febresque accendit, quare fit, ut harum incolae, praesertim sexus sequior, minus se moveant, ac praeterea Israëlitae subjecti erant morbo suo endemio Lepra, ubi maxime noxium erat. Facillime per lardum propagatur contagium, cujus crebriora in historia medica exstant exempla, quod nefarii vespillones, grassante peste, lardum ori agonizantium apposuerint, ut ejus ope, quem vellent contagio afficerent. Esui pinguium, imprimis asinorum & murium majorum, adscribitur Elephantiasis. In Rheumatismo aliisque doloribus osteocopis, lardum recens aliaque pinguia minime rejicienda sunt. Oleosa relaxant fibras, & sunt expectorantia, quare etiam cantores in Europa australi, multum olei assumunt, sed perinde Hernias incurrunt. Olea rancida interne assumta veneni naturam induunt. Externe vero recentibus incidendo praecellunt. Principalis eorum usus externus emolliendo & maturando absolvitur, transpirationi enim obicem ponunt, poros obturando.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
