# Amoenitates academicae. Vol. 5 55

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, V VARIETATES PANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/55

Cumque teneri foetus, ob debilitatem ventriculi, & viscerum chylopoieticorum, alimenta crassiora digerere non valeant, nutrimentum ipsis ordinavit Creator ex mammis maternis, quae chylum ipsis excolant a matre, ex cibo paratum. Quid? quod ab ortu ad exitum usque vitae, lacte, aut emulsione, maxime nutriuntur mortales. Panis ex farina, id est emulsione torrefacta praeparatus, quamvis multas subeat mutationes, eandem tamen servat indolem, nisi plane exustus fuerit, tum enim ad sua principia nunquam reduci potest. Ceterum unico experimento haec res luculentissime demonstratur: frustulum panis sumatur ore & quam diutissime manducetur, ita quidem, ut saliva nec exspuatur, nec deglutiatur, cunctis jam resolutis, dum sputus emittitur, etsi panis erat fuscus, colorem habebit lacteum, & requisita emulsionis omnia. Sic panis ad primum rediit principium. Rationem sic mandendi panis & chyli in ipso ore formandi Paracelsus olim commemoravit, & Gymnosophistae Indiae radices & fructus pari modo manducant, & exsputis particulis terrestribus crassioribus, solo saturantur succo emulsionis chyloso. Maxima vero in diversis panibus observatur, qua usum, differentia. Panis Recens & mollis multo tardius masticatione vincitur, quam, Biscoctus, qui, iterata in fornace coctione, plurimum aquosi amisit, tantoque vehementius salivam, praecipuum cibi menstruum, absorbet & sola masticatione celerrime in lactis naturam redigitur. Unde discant illi, quibus debilia sunt viscera & chylopojetica, aut vires vitae morbo exhaustae, quam necessarium sit panem edere biscoctum, eumque dentibus probe comminuere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
