# Amoenitates academicae. Vol. 5 56

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, V VARIETATES PANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/56

Qui enim cibum bene mandit, digesemistionem reddit faciliorem; qui vero alimenta mansa deglutit, vitam propriam, ut Arabes dicere solent, odit, nisi admodum fuerit famelicus, quo casu liquores gastrici maxime sunt rectificati, &, sine mora, jejuno stomacho satisfacere convenit. Cumque panis, ut antea ostendimus, praeter chylum, vix quidpiam contineat, manifestum est, cur idem cibus sit universalis omnibus morbis & constitutionibus. Ex dictis etjam patet, cur panis alium cibum, qui per se difficulter placet, reddat sapidum. Sic bolus butyri, sine vehiculo ingurgitatus, rancescit & regurgitatur, sed panis admixtus salivam exsorbet, quae, butyro intime unita, in bonum illud resolvit alimentum. Quando autem Galenus dicit: Alimenti omnis repletio mala, panis vero pessima, intelligi hoc debet, ubi panis solus comeditur & quidem majori quantitate, quam ut liquores corporis humani illum diluere valeant; tum enim alvum magis fere, quam aliud quodvis alimentum, adstringit. Experiuntur hoc suo damno studiosi, qui, frequentioribus cibis domi adsveti, ad Academiam saepe prandio tantum adquiescere coguntur; cum enim, loco coenae, panes aliquot biscoctos sumunt, sine potu sufficiente, adeo obstruuntur, ut sine medicamine alvum apertam reddere nequeant. Panis autem mollis ac recens, aquosum adhuc retinens, non multum salivae adtrahit, unde in ventriculo diu indigestus manet, velut tophus. Quantum vero saliva conferat ad salubritatem cibi, ex eo satis patet, quod, ubi, poenae loco, aqua & pane vesci quispiam cogitur, per unam vel alteram hebdomadam, videmus miserum ejusmodi saepe sanitatis jacturam facere, in hydropem incidere atque tandem lenta tabe confici; praecipue vero, si prudentior non fuerit, quam ut panem aqua imbuum comedat. Conservaretur autem, immo valetudinem postmodum sentiret longe meliorem, si pane vesceretur sicco, dein vero aquam biberet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
