# Amoenitates academicae. Vol. 5 59

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5, V VARIETATES PANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/59

Haec forte est ratio tam frequentium torminum & dolorum stomachi in quibusdam nostris regionibus, & unde multi misere pereunt. Lapides Talco mixti, ut lapides cariosi in Dalekarlia, qui a Norvegis emuntur & Saxo alpino (Syst. Nat. p. 187. Nio 13.) constant, omnium sunt praestantissimi. Raro enim, aut nunquam, ferro acuuntur, sed sponte scabritiem retinent, cum particulae duriores minus conterantur, quam talcosae. Ubi vero molares ferramento sunt acuendi, fieri hoc debet modo, in Itin. Scan. p. 384. descripto. Praetermittere heic non possum peccatum non multo levius, quod a nonnullis pistoribus committi accepimus, qui, ut similas suas reddant admodum porosas, cineres admiscent clavellatos, aut, quod longe deterius est, calcem vivam. Quantum vero haec in pane noceat, exemplo illustrari potest, heic in septentrione observato: Imperator, quem prudens taceo, calcem vivam farinae admiscendam curat & navi impositam, velut nescius, hosti occupandam praebet. Hic militibus suis distribuit, qui, panibus inde confectis & devoratis, gravissimam suae ignorantiae poenam dederunt. Farina denique a furfure cribro purgatur, si confuse fuerit confecta, & panem cupimus subtiliorem. Furfures enim difficilius digeruntur, nisi a rusticis laboriosissimis eorumque similibus, qui ista parum curant. Postea, aqua calida perfundetur farina, addeturque aliquantulum salis & fermenti, ut per unam noctem fermentationem recipiat, quae si diutius durat, acescit massa, vel etjam pasta fermentata superaddita, augetur acrimonia, quod communiter sit in Scania. Perinde autem est, sive florem cerevisiae natantem sive praecipitatum, qui sex cerevisiae dici solet, in hunc usum adhibeamus, modo cerevisia non fuerit acida.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
