Latin
V VARIETATES PANIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 61
Unproofread scanNot analysed yet
Panis in hoc destinatus, ut mollis comedatur in crassiores similas vel placentas formetur, aut si acidus fuerit, in magna volumina convexa &fermentetur pasta fermentata, &ad acorem cum sale servata, ut in Scania est usitatum. Apud nos ubique fere usurpantur placentae (kakebröd), quae in crassitudinem unius pollicis cum dimidio confectae, &post coctionem exsiccatae, in totum servantur annum. Olim magis, quam hodie, in usu erat panis spatharius (bvispebrod), quod efficitur, ubi panis, e fornace eductus, fasciculo e linteis aut polytricho aqua celeriter perlinitur, &resupinatus prunis admovetur, quo facto per totum efflorescit pustulis leu exanthematibus. Alii in placentas efformans magis tenues &pectine illis adaptato per lineolas decussatim distingvunt, unde siccatus panis inter edendum facilius frangitur. Ad panem nauticum proxime accedit hic Panis lineatus (knäckebröd); differunt autem morsulis, quae heic distinctae quidem sunt, in isto separatae. Panis vero Biscoctus ita praeparatur: formatur panis crassus, unde vitro cerevisiario aut alio instrumento, velut modiolo, desumuntur portiones, que coctae in duo haemisphaeria horizontaliter discinduntur, ut iterum coquantur. Legi merentur verba L. Ann. Senec. Philosophi in Epist. XC. Töm. II. p. m. 318, ubi sapientem, hoc modo in pistrinum loquentem introducit: Receptas in os fruges, concurrens inter se duritia dentium frangit, &quidquid excidit, ad eosdem dentes lingva refertur: tunc vero salivae miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum vero pervenit in ventrem, aqualiculi fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit. Hoc aliquis secutus exemplar, lapidem asperum aspero imposuit, ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat: deinde utriusque attritu grana franguntur, &saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tunc farinam aqua sparsit, &assidua tractatione perdomuit finxitque panem: quem primo cinis calidus, &fervens testa percoxit: deinde furni paullatim reperti, &alia genera, quorum fervor serviret arbitrio. §. VIII.